Liber Secundus
ch. 1
2.1
Cum omnes flagrarent cupiditate audiendi, ingressus est sic loqui Scipio: Catonis hoc senis est,
quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo
studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me
numquam satiare potuit oratio; tantus erat in homine
usus rei publicae, quam et domi et militiae cum optime, tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo et gravitate mixtus lepos et summum
vel discendi studium vel docendi et orationi vita admodum congruens.
2.2 Is dicere solebat ob hanc causam
praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus,
quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque
rem publicam constituissent legibus atque institutis
suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset,
tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes,
tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem
doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra
autem res publica non unius esset ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta
saeculis et aetatibus. Nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla -- --
fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore
providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu
ac vetustate.
2.3 Quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc
mea repetet oratio populi originem; libenter enim
etiam verbo utor Catonis. Facilius autem, quod est
propositum, consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et
iam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi
aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.
ch. 2
2.4
Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus,
inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam
omnibus notum exordium quam huius urbis condendae
principium profectum a Romulo? qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a
maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus
ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse
divino)—is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre
dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni
timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco
cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu
laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est
haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque
parerent. Quorum copiis cum se ducem praebuisset,
ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
ch. 3
2.5
Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam. Urbi
autem locum, quod est ei, qui diuturnam rem publicam serere conatur, diligentissime providendum, incredibili oportunitate delegit. Neque enim ad mare
admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum,
-- --
ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis
post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse
conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac
vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque
imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.
2.6 Nam terra continens adventus hostium non modo
expectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et
quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat;
neque vero quisquam potest hostis advolare terra,
quin eum non modo esse, sed etiam quis et unde sit,
scire possimus. Maritimus vero ille et navalis hostis
ante adesse potest, quam quisquam venturum esse
suspicari queat, nec vero, cum venit, prae se fert,
aut qui sit aut unde veniat aut etiam quid velit, denique ne nota quidem ulla, pacatus an hostis sit, discerni ac iudicari potest.
ch. 4
2.7
Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum; admiscentur enim novis
sermonibus ac disciplinis et inportantur non merces
solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit
in patriis institutis manere integrum. Iam
qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus,
sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo
longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur. Nec vero ulla res magis
labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium,
quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant.
2.8 Multa etiam ad
luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur; atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel
desidiosas inlecebras multas cupiditatum. Et, quod
de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta -- --
Graecia verissime dicere; nam et ipsa Peloponnesus
fere tota in mari est, nec praeter Phliuntios
ulli sunt, quorum agri non contingant mare, et extra
Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli absunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae? quae
fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum civitatum institutis et moribus.
2.9 Atque haec quidem, ut
supra dixi, veteris sunt Graeciae. Coloniarum vero
quae est deducta a Graiis in Asiam, Thracam, Italiam, Siciliam, Africam praeter unam Magnesiam,
quam unda non adluat? Ita barbarorum agris quasi
adtexta quaedam videtur ora esse Graeciae;
nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa,
latrocinandi alteri. Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia
maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter adtigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas, et, quod ubique genitum est, ut
ad eam urbem, quam incolas, possit adnare, et rursus
ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in
terras, portare possint ac mittere.
ch. 5
2.10
Qui potuit igitur divinius et utilitates conplecti
maritimas Romulus et vitia vitare, quam quod urbem
perennis amnis et aequabilis et in mare late influentis posuit in ripa? quo posset urbs et accipere a
mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime
necessarias non solum mari †absorberet, sed etiam
invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse
ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum
summo esse imperio praebituram; nam hanc rerum
tantam potentiam non ferme facilius ulla in parte
Italiae posita urbs tenere potuisset.
ch. 6
2.11
Urbis autem ipsius nativa praesidia quis est
tam neglegens qui non habeat animo notata ac plane
cognita? cuius is est tractus ductusque muri cum
-- -- Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus
ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus
aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et
quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in
illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis
atque intacta permanserit. Locumque delegit et fontibus abundantem et in regione pestilenti salubrem;
colles enim sunt, qui cum perflantur ipsi, tum adferunt umbram vallibus.
ch. 7
2.12
Atque haec quidem perceleriter confecit; nam et
urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit
nominari, et ad firmandam novam civitatem
novum quoddam et subagreste consilium, sed ad muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et
iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas
honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum
gratia venissent, quos tum primum anniversarios in
circo facere instituisset, Consualibus rapi iussit easque in familiarum amplissimarum matrimoniis
collocavit.
2.13 Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini
intulissent proeliique certamen varium atque anceps
fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit
matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foedere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit.
ch. 8
2.14
Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus
omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium delegerat principes (qui appellati sunt
propter caritatem patres) populumque et suo et Tatii
nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino
proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta discripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit,
quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant oratrices pacis et foederis)—sed quamquam ea Tatio
sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto
-- --
multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnavit.
ch. 9
2.15
Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod
Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi
civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim dominationis adiuncta auctoritas. Itaque hoc consilio
et quasi senatu fultus et munitus et bella
cum finitimis felicissime multa gessit et, cum ipse
nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare
civis non destitit.
2.16 Tum, id quo retinemus hodie magna
cum salute rei publicae, auspiciis plurimum obsecutus
est Romulus. Nam et ipse, quod principium rei publicae fuit, urbem condidit auspicato et omnibus publicis
rebus instituendis, qui sibi essent in auspiciis, ex singulis tribubus singulos cooptavit augures et
habuit plebem in clientelas principum discriptam (quod
quantae fuerit utilitati, post videro) multaeque dictione
ovium et bovum (quod tum erat res in pecore et locorum possessionibus, ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur), non vi et suppliciis coercebat.
ch. 10
2.17
Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset
annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae
peperisset, auspicia et senatum, tantum est
consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam
opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine
eximia virtutis gloria.
2.18 Atque hoc eo magis est in
Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio,
cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli
autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex
inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus,
Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, -- --
in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam
plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque
fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides. Nam
centum et octo annis postquam Lycurgus leges scribere instituit, prima posita est Olympias, quam quidam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam
putant; Homerum autem, qui minimum dicunt, Lycurgi aetati triginta annis anteponunt fere.
2.19 Ex quo
intellegi potest permultis annis ante Homerum
fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac
temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quicquam
esset loci. Antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam
non numquam
2.19(fr)
August. C.D. 22.6
incondite, haec aetas autem iam exculta
praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit.
2.20
us nepos eius, ut dixerunt quidam, <e>x
filia. Quo autem ille mortuus, <e>odem est anno natus
Simonides Olympiade sexta et quinquagesima, ut facilius intellegi possit tum de Romuli inmortalitate creditum, cum iam inveterata vita hominum ac
tractata esset et cognita. Sed profecto tanta fuit in
eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Proculo Iulio, homini agresti, crederetur, quod multis iam
ante saeculis nullo alio de mortali homines credidissent; qui inpulsu patrum, quo illi a se invidiam interitus Romuli pellerent, in contione dixisse fertur a
se visum esse in eo colle Romulum, qui nunc
Quirinalis vocatur; eum sibi mandasse, ut populum
rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum
esse et Quirinum vocari.
ch. 11
2.21
Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem
relictum, sed adultum iam et paene puberem? Tum
Laelius: Nos vero videmus, et te quidem ingressum
ratione ad disputandum nova, quae nusquam
est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo
in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumsit, in
-- --
qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram ille
quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et
moribus,
2.22 reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari
formaque rei publicae de generibus et de rationibus
civitatum; tu mihi videris utrumque facturus; es
enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad
rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta
sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in
una re publica. Quare perge, ut instituisti; prospicere
enim iam videor te reliquos reges persequente quasi
perfectam rem publicam.
ch. 12
2.23
Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex
tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem
flagitare non destitit; cum prudenter illi principes
novam et inauditam ceteris gentibus interregni ineundi rationem excogitaverunt, ut, quoad certus rex declaratus esset, nec sine rege civitas nec
diuturno rege esset uno nec committeretur, ut quisquam inveterata potestate aut ad deponendum imperium tardior esset aut ad optinendum munitior.
2.24 Quo
quidem tempore novus ille populus vidit tamen id,
quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non
deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate
potuit esse, sed habendum, qualiscumque is foret, qui modo esset Herculis stirpe generatus; nostri
illi etiam tum agrestes viderunt virtutem et sapientiam regalem, non progeniem quaeri oportere.
ch. 13
2.25
Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium
fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit
eumque ad regnandum Sabinum hominem
-- --
Romam Curibus accivit. Qui ut huc venit, quamquam
populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat,
tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut
vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
ch. 14
2.26
Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat,
divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis
iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit,
et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et
auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum
duo augures addidit et sacris e principum numero
pontifices quinque praefecit et animos propositis legibus his, quas in monumentis habemus, ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum
caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines,
Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis
statuit sanctissime.
2.27 Sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum perfacilem esse voluit; nam
quae perdiscenda quaeque observanda essent,
multa constituit, sed ea sine inpensa. Sic religionibus
colendis operam addidit, sumtum removit, idemque
mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et celebritates invenit. Quibus rebus institutis ad humanitatem atque mansuetudinem revocavit animos hominum studiis bellandi iam immanis ac feros. Sic ille
cum undequadraginta annos summa in pace
concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum
Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior), excessit e vita duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confirmatis, religione atque clementia.
ch. 15
2.28
Quae cum Scipio dixisset, Verene, inquit Manilius,
hoc memoriae proditum est, Africane, regem istum
-- --
Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse? saepe enim hoc de maioribus natu audivimus et ita intellegimus vulgo existimari; neque vero satis id annalium publicorum auctoritate declaratum videmus. Tum Scipio: Falsum
est enim, Manili, inquit, id totum, neque solum
fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum; ea sunt
enim demum non ferenda in mendacio, quae non
solum ficta esse, sed ne fieri quidem potuisse cernimus. Nam quartum iam annum regnante
Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in
eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur; Olympias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni
initium et Pythagorae declarat adventum.
2.29 Ex quo
intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere
centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc
inter eos, qui diligentissime persecuti sunt temporum
annales, ulla est umquam in dubitatione versatum.
Di inmortales, inquit Manilius, quantus iste est hominum et quam inveteratus error! Ac tamen facile
patior non esse nos transmarinis nec inportatis artibus eruditos, sed genuinis domesticisque virtutibus.
ch. 16
2.30
Atqui multo id facilius cognosces, inquit Africanus,
si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum
statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam
aliunde sumta meliora apud nos multo esse facta,
quam ibi fuissent, unde huc translata essent atque
ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum, sed consilio et disciplina confirmatum esse nec tamen adversante fortuna.
ch. 17
2.31
Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus
regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque
de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit
curiatim. Cuius excellens in re militari gloria
-- -- magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit
de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo
bella indicerentur, quod per se iustissime inventum
sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod
denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse
atque inpium iudicaretur. Et ut advertatis animum,
quam sapienter iam reges hoc nostri viderint, tribuenda quaedam esse populo (multa enim nobis de
eo genere dicenda sunt), ne insignibus quidem regiis
Tullus nisi iussu populi est ausus uti. Nam ut sibi
duodecim lictores cum fascibus anteire liceret
ch. 18
2.33
neque enim serpit, sed volat in optimum
statum instituto tuo sermone res publica. [Note] Post eum
Numae Pompilii nepos ex filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem
curiatam tulit. Qui cum Latinos bello devicisset, adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat,
divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas
ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit. Atque ita cum tres et viginti regnavisset annos, est mortuus. Tum Laelius: Laudandus
etiam iste rex; sed obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem. [Note] Ita est, inquit; sed temporum illorum tantum fere regum inlustrata sunt nomina.
ch. 19
2.34
Sed hoc loco primum videtur insitiva quadam
-- --
disciplina doctior facta esse civitas. Influxit
enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc
urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium. Fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis
facile civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum
tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum
magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios,
in urbem Etruriae florentissimam. Cumque audiret
dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir
liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus
atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.
Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios
procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam erudiit
ch. 20
2.35
facile in civitatem receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo, ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. Erat in eo
praeterea summa comitas, summa in omnis civis
opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas.
Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex
est creatus L. Tarquinius; sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere
huius populi consuetudinem videretur imitatus. Isque
ut de suo imperio legem tulit, principio duplicavit illum
pristinum patrum numerum et antiquos patres maiorum gentium appellavit, quos priores sententiam
rogabat, a se adscitos minorum.
2.36 Deinde equitatum
ad hunc morem constituit, qui usque adhuc
est retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium
et Lucerum mutare, cum cuperet, nomina, quod auctor
ei summa augur gloria Attus Navius non erat. Atque
etiam Corinthios video publicis equis adsignandis et
alendis orborum et viduarum tributis fuisse quondam -- --
diligentis. Sed tamen prioribus equitum partibus secundis additis #150 i#1100 ccc fecit equites numerumque duplicavit. Postea bello subegit Aequorum
magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani
imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis
reppulisset, equitatu fudit belloque devicit. Atque
eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti
sunt, fecisse accepimus aedemque in Capitolio Iovi
optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna vovisse
faciendam mortuumque esse, cum duodequadraginta regnavisset annos.
ch. 21
2.37
Tum Laelius: Nunc fit illud Catonis certius, nec
temporis unius nec hominis esse constitutionem rei
publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio. Sed sequitur is, qui mihi videtur ex omnibus in re publica
vidisse plurimum. Ita est, inquit Scipio. Nam post
eum Servius Tullius primus iniussu populi
regnavisse traditur, quem ferunt ex serva Tarquiniense
natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus.
Qui cum famulorum in numero educatus ad epulas
regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam
tum elucebat in puero; sic erat in omni vel officio
vel sermone sollers. Itaque Tarquinius, qui admodum
parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut
is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo
studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.
2.38 Sed
cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Serviusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed
voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso
diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque
pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu
Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se
patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse
consuluit iussusque regnare legem de imperio suo -- -- curiatam tulit. Et primum Etruscorum iniurias bello
est ultus; ex quo cum ma
ch. 22
2.39
duodeviginti censu maximo. Deinde
equitum magno numero ex omni populi summa separato relicuum populum distribuit in quinque classis
senioresque a iunioribus divisit easque ita disparavit,
ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium
potestate essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi.
Quae discriptio si esset ignota vobis, explicaretur a me; nunc rationem videtis esse talem, ut
†equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis
addita centuria, quae ad summum usum urbis fabris
tignariis est data, lxxxviiii centurias habeat; quibus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae
sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi
universa, relicuaque multo maior multitudo sex et
nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset
periculosum.
2.40 In quo etiam verbis ac nominibus ipsis
fuit diligens; qui cum locupletis assiduos appellasset
ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos
aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput
attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi
proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur. Illarum autem sex et nonaginta
centuriarum in una centuria tum quidem plures censebantur quam paene in prima classe tota. Ita nec
prohibebatur quisquam iure suffragii, et is valebat in
suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in
optimo statu civitatem. Quin etiam accensis velatis,
liticinibus, cornicinibus, proletariis
ch. 23
2.41
Non. p. 342M
Statu esse optimo constitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis, -- --
regali et optumati et populari, confusa modice nec
puniendo inritet animum inmanem ac ferum.
2.42
quinque et sexaginta annis antiquior,
quod erat xxxviiii ante primam Olympiadem condita.
Et antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere. Itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus videtur mihi commune nobis cum illis
populis fuisse. Sed, quod proprium est in nostra re
publica, quo nihil possit esse praeclarius, id persequar, si potero, subtilius; quod erit eius modi,
nihil ut tale ulla in re publica reperiatur. Haec enim,
quae adhuc exposui, ita mixta fuerunt et in hac civitate et in Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium,
ut temperata nullo fuerint modo.
2.43 Nam in qua re
publica est unus aliquis perpetua potestate, praesertim regia, quamvis in ea sit et senatus, ut tum fuit
Romae, cum erant reges, ut Spartae Lycurgi legibus,
et ut sit aliquod etiam populi ius, ut fuit
apud nostros reges, tamen illud excellit regium nomen,
neque potest eius modi res publica non regnum et
esse et vocari. Ea autem forma civitatis mutabilis maxime est hanc ob causam, quod unius vitio praecipitata in perniciosissimam partem facillime decidit. Nam
ipsum regale genus civitatis non modo non est reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe anteponendum, si ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita, quoad statum suum
retinet. Is est autem status, ut unius perpetua potestate et iustitia omnique sapientia regatur salus et
aequabilitas et otium civium. Desunt omnino ei populo multa, qui sub rege est, in primisque libertas,
quae non in eo est, ut iusto utamur domino, sed ut
nullo
ch. 24
2.44 ferebant. Etenim illi iniusto domino atque
acerbo aliquam diu in rebus gerundis prospera fortuna
-- --
comitata est. Nam et omne Latium bello devicit et
Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque,
cepit et maxima auri argentique praeda locupletatus
votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colonias deduxit et institutis eorum, a quibus ortus erat,
dona magnifica quasi libamenta praedarum
Delphos ad Apollinem misit.
ch. 25
2.45
Hic ille iam vertetur orbis, cuius naturalem motum atque circuitum a primo discite adgnoscere. Id
enim est caput civilis prudentiae, in qua omnis haec
nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum
publicarum, ut, cum sciatis, quo quaeque res inclinet,
retinere aut ante possitis occurrere. Nam rex ille,
de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus
integra mente non erat, et cum metueret ipse poenam
sceleris sui summam, metui se volebat; deinde victoriis divitiisque subnixus exultabat insolentia neque
suos mores regere poterat neque suorum libidines.
2.46
Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Tricipitini filiae,
Conlatini uxori, vim attulisset mulierque pudens et
nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Brutus, depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum. Qui cum privatus esset, totam rem
publicam sustinuit primusque in hac civitate docuit
in conservanda civium libertate esse privatum neminem. Quo auctore et principe concitata civitas et hac
recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum et recordatione superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum exulem et
regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum
esse iussit.
ch. 26
2.47
Videtisne igitur, ut de rege dominus extiterit uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrumum
conversum sit? Hic est enim dominus populi, quem
Graeci tyrannum vocant; nam regem illum
volunt esse, qui consulit ut parens populo
-- -- conservatque eos, quibus est praepositus, quam optima in condicione vivendi, sane bonum, ut dixi, rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum.
2.48 Simul atque enim se inflexit
hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest;
qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc
hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui
denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit? Sed
erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus,
cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus,
qui etiam liberata iam civitate dominationes adpetiverunt.
ch. 27
2.49
Habetis igitur primum ortum tyranni; nam hoc
nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt; nostri quidem omnes reges vocitaverunt, qui soli in populos
perpetuam potestatem haberent. Itaque et Spurius
Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum occupare voluisse dicti sunt, et modo Tib. Gracchus
ch. 28
2.50
Lycurgus γέροντας Lacedaemone appellavit, nimis is quidem paucos, xxviii, quos penes
summam consilii voluit esse, cum imperii summam
rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque interpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt
senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse
diximus; tamen excellit atque eminet vis, potestas
nomenque regium. Inperti etiam populo potestatis
aliquid, ut et Lycurgus et Romulus; non satiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris;
ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod
plerumque evenit, exsistat iniustus. Est igitur fragilis
-- --
ea fortuna populi, quae posita est in unius, ut dixi
antea, vel voluntate vel moribus.
ch. 29
2.51
Quare prima sit haec forma et species et origo
tyranni inventa nobis in ea re publica, quam
auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut
perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in
sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius,
non novam potestatem nactus, sed, quam habebat,
usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit; sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi
tutor et procurator rei publicae; sic enim appelletur,
quicumque erit rector et gubernator civitatis. Quem
virum facite ut agnoscatis; is est enim, qui consilio
et opera civitatem tueri potest. Quod quoniam nomen
minus est adhuc tritum sermone nostro saepiusque
genus eius hominis erit in reliqua nobis oratione
tractandum
ch. 30
2.52
sas requisivit civitatemque optandam
magis quam sperandam, quam minimam potuit, non
quae posset esse, sed in qua ratio rerum civilium perspici posset, effecit. Ego autem, si [quo] modo consequi potuero, rationibus eisdem, quas ille vidit, non
in umbra et imagine civitatis, sed in amplissima re
publica enitar, ut cuiusque et boni publici et mali
causam tamquam virgula videar attingere. Iis
enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum
interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tarquinio tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium. Itaque ut tum
carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire
non poterat. Hic facultatem cum
ch. 31
Non. 526M
Itaque illa praeclara -- --
constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere
firma mansisset
lex illa tota sublata est.
2.53 Hac mente tum
nostri maiores et Conlatinum innocentem suspicione
cognationis expulerunt et reliquos Tarquinios offensione nominis; eademque mente P. Valerius et fasces
primus demitti iussit, cum dicere in contione coepisset, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam,
quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo
ipso, ubi rex Tullus habitaverat, suspicionem
populi sensit moveri; idemque, in quo fuit Publicola
maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem
Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret. 2.54 Provocationem autem etiam a regibus fuisse
declarant pontificii libri, significant nostri etiam
augurales, itemque ab omni iudicio poenaque
provocari licere indicant xii tabulae conpluribus legibus; et quod proditum memoriae est, xviros, qui leges scripserint, sine provocatione creatos, satis ostenderit reliquos sine provocatione magistratus non fuisse;
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur; neque vero leges Porciae, quae
tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam praeter sanctionem attulerunt novi. 2.55 Itaque Publicola lege
illa de provocatione perlata statim securis de fascibus
demi iussit postridieque sibi collegam Sp. Lucretium subrogavit suosque ad eum, quod erat maior natu, lictores
transire iussit instituitque primus, ut singulis
consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne -- --
plura insignia essent inperii in libero populo quam
in regno fuissent. Haud mediocris hic, ut ego quidem
intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data
facilius tenuit auctoritatem principum. Neque ego haec
nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta
decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae
reliqua oratio derigatur mea.
ch. 32
2.56
Tenuit igitur hoc in statu senatus rem publicam
temporibus illis, ut in populo libero pauca per populum, pleraque senatus auctoritate et instituto ac more
gererentur, atque uti consules potestatem haberent
tempore dumtaxat annuam, genere ipso ac iure
regiam. Quodque erat ad optinendam potentiam nobilium vel maximum, vehementer id retinebatur, populi comitia ne essent rata, nisi ea patrum adprobavisset auctoritas. Atque his ipsis temporibus dictator
etiam est institutus decem fere annis post primos
consules, T. Larcius, novumque id genus imperii visum est et proximum similitudini regiae. Sed tamen omnia summa cum auctoritate a principibus
cedente populo tenebantur, magnaeque res temporibus
illis a fortissimis viris summo imperio praeditis, dictatoribus atque consulibus, belli gerebantur.
ch. 33
2.57
Sed id, quod fieri natura rerum ipsa cogebat, ut
plusculum sibi iuris populus adscisceret liberatus a
regibus, non longo intervallo, sexto decimo fere anno,
Postumo Cominio Sp. Cassio consulibus consecutus est; in quo defuit fortasse ratio, sed tamen
vincit ipsa rerum publicarum natura saepe rationem.
Id enim tenetote, quod initio dixi, nisi aequabilis haec
in civitate conpensatio sit et iuris et officii et muneris, ut et potestatis satis in magistratibus et auctoritatis in principum consilio et libertatis in populo sit,
non posse hunc incommutabilem rei publicae
conservari statum.
2.58 Nam cum esset ex aere alieno
commota civitas, plebs montem sacrum prius, deinde -- --
Aventinum occupavit. Ac ne Lycurgi quidem disciplina tenuit illos in hominibus Graecis frenos; nam
etiam Spartae regnante Theopompo sunt item quinque, quos illi ephoros appellant, in Creta autem
decem, qui cosmoe vocantur, ut contra consulare
imperium tribuni pl., sic illi contra vim regiam constituti.
ch. 34
2.59
†Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus nostris in
illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Atheniensem non longis temporibus ante fugerat neque
post aliquanto nostrum senatum, cum sunt propter
unius libidinem omnia nexa civium liberata nectierque postea desitum; semperque huic generi, cum plebes publica calamitate inpendiis debilitata deficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et
medicina quaesita est. Quo tum consilio praetermisso
causa populo nata est, duobus tribunis plebis per seditionem creatis ut potentia senatus atque auctoritas
minueretur; quae tamen gravis et magna remanebat
sapientissimis et fortissimis et armis et consilio civitatem tuentibus, quorum auctoritas maxime
florebat, quod, cum honore longe antecellerent ceteris,
voluptatibus erant inferiores nec pecuniis ferme superiores; eoque erat cuiusque gratior in re publica virtus, quod in rebus privatis diligentissime singulos
cives opera, consilio, re tuebantur.
ch. 35
2.60
Quo in statu rei publicae Sp. Cassium de occupando regno molientem, summa apud populum gratia
florentem, quaestor accusavit, eumque, ut
audistis, cum pater in ea culpa esse conperisse se
dixisset, cedente populo morte mactavit. Gratamque
etiam illam legem quarto circiter et quinquagesimo
anno post primos consules de multa et sacramento
Sp. Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centuriatis tulerunt. Annis postea xx ex eo, quod L. Papirius P. Pinarius censores multis dicendis vim
armentorum a privatis in publicum averterant, levis
-- --
aestumatio pecudum in multa lege C. Iulii P. Papirii
consulum constituta est.
ch. 36
2.61
Sed aliquot ante annis, cum summa esset auctoritas in senatu populo patiente atque parente, inita
ratio est, ut et consules et tribuni pl. magistratu se
abdicarent, atque ut xviri maxima potestate sine provocatione crearentur, qui et summum imperium
haberent et leges scriberent. Qui cum x tabulas summa
legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata. Quo
tamen e collegio laus est illa eximia C. Iulii, qui
hominem nobilem, L. Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se praesente mortuum diceret, cum
ipse potestatem summam haberet, quod decemvirum
sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod
se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae
de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui
vetaret.
ch. 37
2.62
Tertius est annus xviralis consecutus, cum iidem
essent nec alios subrogare voluissent. In hoc
statu rei publicae, quem dixi iam saepe non posse
esse diuturnum, quod non esset in omnis ordines civitatis aequabilis, erat penes principes tota res publica
praepositis xviris nobilissimis, non oppositis tribunis
pl., nullis aliis adiunctis magistratibus, non provocatione ad populum contra necem et verbera relicta.
Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima
perturbatio et totius commutatio rei publicae;
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus,
etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia,
haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe
et avare populo praefuerunt. Nota scilicet illa res et
celebrata monumentis plurimis litterarum, cum
Decimus quidam Verginius virginem filiam propter -- --
unius ex illis xviris intemperiem in foro sua manu
interemisset ac maerens ad exercitum, qui tum erat
in Algido, confugisset, milites bellum illud, quod erat
in manibus, reliquisse et primum montem sacrum,
sicut erat in simili causa antea factum, deinde Aventinum armatos insedisse
2.63
Philarg., Serv. G. 3.125
dictatore L. Quinctio dicto.
maiores nostros et probavisse maxime
et retinuisse sapientissime iudico.
ch. 38
2.64
Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua
eius expectaretur oratio, tum Tubero: Quoniam nihil
ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me
audies, quid in oratione tua desiderem. Sane, inquit
Scipio, et libenter quidem. Tum ille: Laudavisse mihi
videris nostram rem publicam, cum ex te non de
nostra, sed de omni re publica quaesisset Laelius. Nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam
rem publicam, quam laudas, qua disciplina, quibus
moribus aut legibus constituere vel conservare possimus.
ch. 39
2.65
Hic Africanus: Puto nobis mox de instituendis et
conservandis civitatibus aptiorem, Tubero, fore disserundi locum; de optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id, quod quaesierat Laelius. Primum enim numero definieram genera
civitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis
totidem contraria, nullumque ex eis unum esse optimum, sed id praestare singulis, quod e tribus primis
esset modice temperatum.
2.66 Quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum
optimum statum valuit (nam id fieri potuit sine exemplo), sed ut civitate maxima reapse cerneretur
quale esset id, quod ratio oratioque describeret. Sin -- --
autem sine ullius populi exemplo genus ipsum exquiris optimi status, naturae imagine utendum est
nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et populi ni
ch. 40
2.67
quem iam dudum quaero et ad
quem cupio pervenire. [Note] Prudentem fortasse quaeris? Tum ille: Istum ipsum. [Note] Est tibi ex eis ipsis,
qui adsunt, bella copia, vel ut a te ipso ordiare. Tum
Scipio: Atque utinam ex omni senatu pro rata parte
esset! Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in
Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet
et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu †non
actu inflectit illam feram. [Note] Novi et, tibi cum
essem legatus, saepe vidi. [Note] Ergo ille Indus aut
Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in
animis hominum quaeque pars animi mens vocatur,
non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest. Namque et illa tenenda est ferox
ch. 41
2.68
Non. 300M
quae sanguine
alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix
hominum acerbis funeribus satietur.
Non. 491M
cupido autem et expetenti
et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus.
Non. 72M
quartaque anxitudo
prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans.
Non. 228M
esse autem angore,
esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia.
Non. 292M
Ut auriga indoctus
e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur. -- --
ch. 42
2.69 dici possit. Tum Laelius: Video iam,
illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio
et muneri. Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam
in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso
intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae
suae sicut speculum praebeat civibus. Ut enim in
fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac
vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis
sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et
congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu
August. C.D. 2.21
dissimillimorum concinit; et quae harmonia a
musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia,
artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse
potest.
ch. 44
2.70 plenam esse iustitiae. Tum Scipio: Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc
de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum
illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum
esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo
modo posse. Sed, si placet, in hunc diem hactenus; reliqua (satis enim multa restant) differamus
in crastinum. Cum ita placuisset, finis disputandi in
eum diem factus est.